HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CLIX: De secunda, et tertia

Erat autem Petrus stans in atrio, et calefaciens se, et dicente alia ancilla: Et hic cum Jesu erat, dixerunt, qui astabant: Vere tu ex illis es, nam et Galilaeus es, et loquela tua, id est idioma Galilaeae, manifestum te facit. Tunc negavit Petrus cum juramento, et ante hanc negationem exierat, et cantaverat gallus. Et quasi post horam cognatus Malchi dicebat eum se vidisse in horto cum Jesu. Et tunc Petrus coepit anathematizare, et jurare, quia non novisset hominem, et statim gallus cantavit. Et conversus Dominus, respexit Petrum. Et recordatus Petrus verbi, quod Dominus dixerat, egressus foras flevit amare, fugiens in caveam, quae modo Gallicantus appellatur, in quo loco aedificata est ecclesia. Secundum hunc ordinem Joannis videtur Petri trina negatio inchoata in atrio Annae, et consummata in atrio Caiphae. Secundum alios, qui non faciunt mentionem de Anna, videtur tota facta in atrio Caiphae. Augustinus in libro De concordia evangelistarum, asserit totam factam in atrio Annae, et quae dicta sunt inde post missum Jesum ad Caipham, recapitulando dicta. Hieronymus in Matthaeum, et Beda in Lucam, videntur velle quod Petrus in atrio Caiphae negaverit.